- MASSALIANI
- MASSALIANIHaeretici, sub Constantio exorti A. C. 360. etiam Euchaitae, i. e., Precatores et Spirituales dichti: eô quod omnia bona opera neglegentes, solis precibus insistendum dicerent, abusi illo Pauli 1. Thessal. c. 5. v. 17. Indesinenter orate. Auctores sectae huius Monachi erant e Mesopotamia, qui precum praetextu manuarias operas, duibus tum inter alia Monachis vacare sollenne erat, omiserunt: Porro quemque duashabere animas statuerunt, quarum altera plus quam caelestis, altera Doemon esset, per preces exigendus. Prophetiae donum iactantes, corporeis oculis se Trinitatem videre; eiusque commerciô tam propinquô frui, ut a peccatis plane sint immunes, dicebant. Presbyteros habebant, et Episcopos, quibus, inprimis cum ordinabantur, Diabolus saepissime illusit, visibili formâ, quasi Spiritus Sanct, esset, in illos descendens: tum choreas orsi Diabolo se insultare dictitabant, unde Enthusiastae vocati. Nemini, nisi suae sectae eleemosynam erogârunt, coniugia dissolverunt, liberos invitis parentibus sequi se coegerunt: Coetera comati, splendideque induti. Cum undique nascenti sectae Orthodoxise opponerent, ultra Mesopotamiam Syriamque non progressa est. Eôdem tempore, alii quidam Monachi in Aegypto cum nemine precari volebant: Alii se ipsos Episcopos creantes, munera sacra obibant, propriâ auctoritate baptizantes, qui Arianismô desertô ad fidem convertebantur. Alii nec exspuere. nec nares emungere licere, inter orandum, crediderunt. Qui omnes condemnati. Theodosius M. legibus hosce Saccophoros, ita enim quoque vocabantur, coercuit. Flavianus Antiochenus, ex Adelpho Sene, de erroribus eorum edoctus, Synodô convocatâ, illos damnavit, nuntiô hac de re ad Armenios et Osroenos missô: Amphilochius quoque illis in Lycaonia se opposuit. Nihilominus adhuc clam suppululantes, A. C. 427. Synodô celebratâ denuo damnati sunt, decretumque, ut propter frequentissimam illorum Apostasiam, ne quidem paenitentiam polliciti, reciperentur. Epiph. haer. 80. Augustin. de haer. c. 57. Theodoret. haer. fab. l. 4. Ioh. Damasc. haer. 80. Baron. in Annal.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.